

Epistola ad Ephesios*
Caput 1: Versus 10
In dispensatione.Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiae, quo implere quae caeteris temporibus promissa vel praefigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non praedocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum.Instaurare.[AUG.]Instaurantur autem quae in coelis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur.Omnia, quae in coelis.Id est, angelos; vel:instaurare,id est, supplere.Quae in terra.Id est homines, qui peccato depravati erant.In ipso.Id est per Christum.